Leviticus 24
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 2 | Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter, |
| 3 | extra velum testimonii in tabernaculo fderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris. |
| 4 | Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini. |
| 5 | Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas : |
| 6 | quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues : |
| 7 | et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini. |
| 8 | Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fdere sempiterno : |
| 9 | eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo. |
| 10 | Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita. |
| 11 | Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.) |
| 12 | Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus. |
| 13 | Qui locutus est ad Moysen, |
| 14 | dicens : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus. |
| 15 | Et ad filios Israël loqueris : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum ; |
| 16 | et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. |
| 17 | Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur. |
| 18 | Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima. |
| 19 | Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei : |
| 20 | fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet : qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. |
| 21 | Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur. |
| 22 | Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit : quia ego sum Dominus Deus vester. |
| 23 | Locutusque est Moyses ad filios Israël : et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi. |