Leviticus 25
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens : |
| 2 | Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino. |
| 3 | Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus : |
| 4 | septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis. |
| 5 | Quæ sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terræ est : |
| 6 | sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te : |
| 7 | jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum. |
| 8 | Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem : |
| 9 | et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra. |
| 10 | Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ : ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam : |
| 11 | quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis, |
| 12 | ob sanctificationem jubilæi : sed statim oblata comedetis. |
| 13 | Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas. |
| 14 | Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo, |
| 15 | et juxta supputationem frugum vendet tibi. |
| 16 | Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit : tempus enim frugum vendet tibi. |
| 17 | Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. |
| 18 | Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, |
| 19 | et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes. |
| 20 | Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras ? |
| 21 | dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum : |
| 22 | seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera. |
| 23 | Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis : |
| 24 | unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur. |
| 25 | Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat. |
| 26 | Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, |
| 27 | computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam. |
| 28 | Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum. |
| 29 | Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. |
| 30 | Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo. |
| 31 | Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur : si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum. |
| 32 | Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi : |
| 33 | si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël. |
| 34 | Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est. |
| 35 | Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, |
| 36 | ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. |
| 37 | Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges. |
| 38 | Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus. |
| 39 | Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, |
| 40 | sed quasi mercenarius et colonus erit : usque ad annum jubilæum operabitur apud te, |
| 41 | et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum. |
| 42 | Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti : non veneant conditione servorum : |
| 43 | ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum. |
| 44 | Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt : |
| 45 | et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos : |
| 46 | et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum : fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam. |
| 47 | Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus : |
| 48 | post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum, |
| 49 | et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se, |
| 50 | supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum : et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata. |
| 51 | Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium : |
| 52 | si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum, |
| 53 | quibus ante servivit mercedibus imputatis : non affliget eum violenter in conspectu tuo. |
| 54 | Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis. |
| 55 | Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti. |