Leviticus 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 2 | Loquere filiis Israël : Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit : |
| 3 | si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino : |
| 4 | et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino. |
| 5 | Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii. |
| 6 | Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii. |
| 7 | Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii : omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. |
| 8 | Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt : |
| 9 | duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis, |
| 10 | sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum : et adolebit ea super altare holocausti. |
| 11 | Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo, |
| 12 | et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent : incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur. |
| 13 | Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est, |
| 14 | et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi. |
| 15 | Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini, |
| 16 | inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii, |
| 17 | tincto digito aspergens septies contra velum. |
| 18 | Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii : reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii. |
| 19 | Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare : |
| 20 | sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius : et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus. |
| 21 | Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum : quia est pro peccato multitudinis. |
| 22 | Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur : |
| 23 | et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum. |
| 24 | Ponetque manum suam super caput ejus : cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est, |
| 25 | tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus. |
| 26 | Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. |
| 27 | Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat, |
| 28 | et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam. |
| 29 | Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti. |
| 30 | Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo : et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. |
| 31 | Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino : rogabitque pro eo, et dimittetur ei. |
| 32 | Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam : |
| 33 | ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ. |
| 34 | Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. |
| 35 | Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini : rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. |