Leviticus 7
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est : |
| 2 | idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur. |
| 3 | Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia : |
| 4 | duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis. |
| 5 | Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini pro delicto. |
| 6 | Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est. |
| 7 | Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hostiæ lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. |
| 8 | Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus. |
| 9 | Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur : |
| 10 | sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur. |
| 11 | Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino. |
| 12 | Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas : |
| 13 | panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis : |
| 14 | ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem, |
| 15 | cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. |
| 16 | Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die : sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est : |
| 17 | quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. |
| 18 | Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti : quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit. |
| 19 | Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni : qui fuerit mundus, vescetur ex ea. |
| 20 | Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis. |
| 21 | Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis. |
| 22 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 23 | Loquere filiis Israël : Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis. |
| 24 | Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus. |
| 25 | Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. |
| 26 | Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus. |
| 27 | Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis. |
| 28 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 29 | Loquere filiis Israël, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus. |
| 30 | Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum : cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti, |
| 31 | qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus. |
| 32 | Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis. |
| 33 | Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua. |
| 34 | Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël. |
| 35 | Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, |
| 36 | et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis. |
| 37 | Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis, |
| 38 | quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandavit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai. |