Leviticus 8
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 2 | Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis : |
| 3 | et congregabis omnem ctum ad ostium tabernaculi. |
| 4 | Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi, |
| 5 | ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri. |
| 6 | Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos, |
| 7 | vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit, |
| 8 | quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas. |
| 9 | Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus. |
| 10 | Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. |
| 11 | Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. |
| 12 | Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit : |
| 13 | filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus. |
| 14 | Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas, |
| 15 | immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus. |
| 16 | Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare : |
| 17 | vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus. |
| 18 | Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas, |
| 19 | immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris. |
| 20 | Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni, |
| 21 | lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei. |
| 22 | Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas : |
| 23 | quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis. |
| 24 | Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum : |
| 25 | adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit. |
| 26 | Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum, |
| 27 | tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino, |
| 28 | rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino. |
| 29 | Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus. |
| 30 | Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum. |
| 31 | Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos : |
| 32 | quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet. |
| 33 | De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio : |
| 34 | sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur. |
| 35 | Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est. |
| 36 | Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi. |