Leviticus 9
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron : |
| 2 | Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino. |
| 3 | Et ad filios Israël loqueris : Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum, |
| 4 | bovem et arietem pro pacificis : et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes : hodie enim Dominus apparebit vobis. |
| 5 | Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi : ubi cum omnis multitudo astaret, |
| 6 | ait Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : facite, et apparebit vobis gloria ejus. |
| 7 | Et dixit ad Aaron : Accede ad altare, et immola pro peccato tuo : offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo : cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus. |
| 8 | Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo : |
| 9 | cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui : in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus. |
| 10 | Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi : |
| 11 | carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni. |
| 12 | Immolavit et holocausti victimam : obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum. |
| 13 | Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt ; quæ omnia super altare cremavit igni, |
| 14 | lotis aqua prius intestinis et pedibus. |
| 15 | Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum : expiatoque altari, |
| 16 | fecit holocaustum, |
| 17 | addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini. |
| 18 | Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi : obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum. |
| 19 | Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris, |
| 20 | posuerunt super pectora : cumque cremati essent adipes super altare, |
| 21 | pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses. |
| 22 | Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit. |
| 23 | Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini : |
| 24 | et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas. |