Luke 10
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. |
| 2 | Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. |
| 3 | Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. |
| 4 | Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. |
| 5 | In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui : |
| 6 | et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur. |
| 7 | In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. |
| 8 | Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis : |
| 9 | et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei. |
| 10 | In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite : |
| 11 | Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. |
| 12 | Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati. |
| 13 | Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pniterent. |
| 14 | Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis. |
| 15 | Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris. |
| 16 | Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. |
| 17 | Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. |
| 18 | Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem. |
| 19 | Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit. |
| 20 | Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis. |
| 21 | In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater : quoniam sic placuit ante te. |
| 22 | Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. |
| 23 | Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quæ vos videtis. |
| 24 | Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt. |
| 25 | Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ? |
| 26 | At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ? |
| 27 | Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum. |
| 28 | Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives. |
| 29 | Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ? |
| 30 | Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto. |
| 31 | Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo præterivit. |
| 32 | Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. |
| 33 | Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est. |
| 34 | Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. |
| 35 | Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. |
| 36 | Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ? |
| 37 | At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter. |
| 38 | Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum : et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, |
| 39 | et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. |
| 40 | Martha autem satagebat circa frequens ministerium : quæ stetit, et ait : Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet. |
| 41 | Et respondens dixit illi Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, |
| 42 | porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea. |
| 43 | — |