Luke 11
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et factum est : cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum : Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. |
| 2 | Et ait illis : Cum oratis, dicite : Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. |
| 3 | Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. |
| 4 | Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. |
| 5 | Et ait ad illos : Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi : Amice, commoda mihi tres panes, |
| 6 | quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum, |
| 7 | et ille de intus respondens dicat : Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili : non possum surgere, et dare tibi. |
| 8 | Et si ille perseveraverit pulsans : dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. |
| 9 | Et ego dico vobis : Petite, et dabitur vobis ; quærite, et invenietis ; pulsate, et aperietur vobis. |
| 10 | Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur. |
| 11 | Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi ? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi ? |
| 12 | aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem ? |
| 13 | Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se ? |
| 14 | Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ. |
| 15 | Quidam autem ex eis dixerunt : In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia. |
| 16 | Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo. |
| 17 | Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. |
| 18 | Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus ? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia. |
| 19 | Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia : filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt. |
| 20 | Porro si in digito Dei ejicio dæmonia : profecto pervenit in vos regnum Dei. |
| 21 | Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. |
| 22 | Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. |
| 23 | Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit. |
| 24 | Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem : et non inveniens dicit : Revertar in domum meam unde exivi. |
| 25 | Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam. |
| 26 | Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. |
| 27 | Factum est autem, cum hæc diceret : extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi : Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti. |
| 28 | At ille dixit : Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. |
| 29 | Turbis autem concurrentibus cpit dicere : Generatio hæc, generatio nequam est : signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. |
| 30 | Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. |
| 31 | Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis : et ecce plus quam Salomon hic. |
| 32 | Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam : quia pnitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. |
| 33 | Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. |
| 34 | Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit : si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. |
| 35 | Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebræ sint. |
| 36 | Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. |
| 37 | Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. |
| 38 | Pharisæus autem cpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. |
| 39 | Et ait Dominus ad illum : Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis : quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. |
| 40 | Stulti ! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit ? |
| 41 | Verumtamen quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. |
| 42 | Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei : hæc autem oportuit facere, et illa non omittere. |
| 43 | Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro. |
| 44 | Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt. |
| 45 | Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi : Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis. |
| 46 | At ille ait : Et vobis legisperitis væ : quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. |
| 47 | Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum : patres autem vestri occiderunt illos. |
| 48 | Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum : quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra. |
| 49 | Propterea et sapientia Dei dixit : Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur : |
| 50 | ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista, |
| 51 | a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione. |
| 52 | Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ : ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis. |
| 53 | Cum autem hæc ad illos diceret, cperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis, |
| 54 | insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum. |