Luke 13
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. |
| 2 | Et respondens dixit illis : Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt ? |
| 3 | Non, dico vobis : sed nisi pnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. |
| 4 | Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos : putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem ? |
| 5 | Non, dico vobis : sed si pnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis. |
| 6 | Dicebat autem et hanc similitudinem : Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit. |
| 7 | Dixit autem ad cultorem vineæ : Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio : succide ergo illam : ut quid etiam terram occupat ? |
| 8 | At ille respondens, dicit illi : Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, |
| 9 | et siquidem fecerit fructum : sin autem, in futurum succides eam. |
| 10 | Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. |
| 11 | Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo : et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. |
| 12 | Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. |
| 13 | Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. |
| 14 | Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ : Sex dies sunt in quibus oportet operari : in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. |
| 15 | Respondens autem ad illum Dominus, dixit : Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare ? |
| 16 | Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ? |
| 17 | Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus : et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo. |
| 18 | Dicebat ergo : Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud ? |
| 19 | Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam : et volucres cæli requieverunt in ramis ejus. |
| 20 | Et iterum dixit : Cui simile æstimabo regnum Dei ? |
| 21 | Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum. |
| 22 | Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem. |
| 23 | Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt, qui salvantur ? Ipse autem dixit ad illos : |
| 24 | Contendite intrare per angustam portam : quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. |
| 25 | Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes : Domine, aperi nobis : et respondens dicet vobis : Nescio vos unde sitis : |
| 26 | tunc incipietis dicere : Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. |
| 27 | Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis : discedite a me omnes operarii iniquitatis. |
| 28 | Ibi erit fletus et stridor dentium : cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. |
| 29 | Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. |
| 30 | Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi. |
| 31 | In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi : Exi, et vade hinc : quia Herodes vult te occidere. |
| 32 | Et ait illis : Ite, et dicite vulpi illi : Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. |
| 33 | Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare : quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. |
| 34 | Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti ? |
| 35 | Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis : Benedictus qui venit in nomine Domini. |