Luke 15
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum. |
| 2 | Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. |
| 3 | Et ait ad illos parabolam istam dicens : |
| 4 | Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam ? |
| 5 | Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens : |
| 6 | et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat. |
| 7 | Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pnitentia. |
| 8 | Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat ? |
| 9 | Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. |
| 10 | Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pnitentiam agente. |
| 11 | Ait autem : Homo quidam habuit duos filios : |
| 12 | et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam. |
| 13 | Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. |
| 14 | Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cpit egere. |
| 15 | Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. |
| 16 | Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat. |
| 17 | In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo ! |
| 18 | surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum, et coram te : |
| 19 | jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis. |
| 20 | Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. |
| 21 | Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cælum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus. |
| 22 | Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus : |
| 23 | et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur : |
| 24 | quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cperunt epulari. |
| 25 | Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum : |
| 26 | et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent. |
| 27 | Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. |
| 28 | Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cpit rogare illum. |
| 29 | At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi : et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer. |
| 30 | Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. |
| 31 | At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt : |
| 32 | epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est. |