Luke 16
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Dicebat autem et ad discipulos suos : Homo quidam erat dives, qui habebat villicum : et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. |
| 2 | Et vocavit illum, et ait illi : Quid hoc audio de te ? redde rationem villicationis tuæ : jam enim non poteris villicare. |
| 3 | Ait autem villicus intra se : Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem ? Fodere non valeo, mendicare erubesco. |
| 4 | Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. |
| 5 | Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo : Quantum debes domino meo ? |
| 6 | At ille dixit : Centum cados olei. Dixitque illi : Accipe cautionem tuam : et sede cito, scribe quinquaginta. |
| 7 | Deinde alii dixit : Tu vero quantum debes ? Qui ait : Centum coros tritici. Ait illi : Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. |
| 8 | Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset : quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. |
| 9 | Et ego vobis dico : facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula. |
| 10 | Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est : et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est. |
| 11 | Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis ? |
| 12 | Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis ? |
| 13 | Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. |
| 14 | Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari : et deridebant illum. |
| 15 | Et ait illis : Vos estis qui justificatis vos coram hominibus : Deus autem novit corda vestra : quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. |
| 16 | Lex et prophetæ usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. |
| 17 | Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere. |
| 18 | Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mchatur : et qui dimissam a viro ducit, mchatur. |
| 19 | Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. |
| 20 | Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, |
| 21 | cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat : sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. |
| 22 | Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. |
| 23 | Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus : |
| 24 | et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. |
| 25 | Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris : |
| 26 | et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est : ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. |
| 27 | Et ait : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei : |
| 28 | habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. |
| 29 | Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas : audiant illos. |
| 30 | At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pnitentiam agent. |
| 31 | Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. |