Luke 17
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala : væ autem illi per quem veniunt. |
| 2 | Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. |
| 3 | Attendite vobis : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum : et si pnitentiam egerit, dimitte illi. |
| 4 | Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens : Pnitet me, dimitte illi. |
| 5 | Et dixerunt apostoli Domino : Adauge nobis fidem. |
| 6 | Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. |
| 7 | Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe : |
| 8 | et non dicat ei : Para quod cnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes ? |
| 9 | Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat ? |
| 10 | non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus. |
| 11 | Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam. |
| 12 | Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe : |
| 13 | et levaverunt vocem, dicentes : Jesu præceptor, miserere nostri. |
| 14 | Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. |
| 15 | Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, |
| 16 | et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus. |
| 17 | Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt ? et novem ubi sunt ? |
| 18 | Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. |
| 19 | Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit. |
| 20 | Interrogatus autem a pharisæis : Quando venit regnum Dei ? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione : |
| 21 | neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. |
| 22 | Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. |
| 23 | Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini : |
| 24 | nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua. |
| 25 | Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. |
| 26 | Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis : |
| 27 | edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes. |
| 28 | Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant : |
| 29 | qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit : |
| 30 | secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur. |
| 31 | In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa : et qui in agro, similiter non redeat retro. |
| 32 | Memores estote uxoris Lot. |
| 33 | Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. |
| 34 | Dico vobis : In illa nocte erunt duo in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur : |
| 35 | duæ erunt molentes in unum : una assumetur, et altera relinquetur : duo in agro : unus assumetur, et alter relinquetur. |
| 36 | Respondentes dicunt illi : Ubi Domine ? |
| 37 | Qui dixit illis : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ. |