Luke 18
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, |
| 2 | dicens : Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. |
| 3 | Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo. |
| 4 | Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor : |
| 5 | tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. |
| 6 | Ait autem Dominus : Audite quid judex iniquitatis dicit : |
| 7 | Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ? |
| 8 | Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ? |
| 9 | Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam : |
| 10 | Duo homines ascenderunt in templum ut orarent : unus pharisæus et alter publicanus. |
| 11 | Pharisæus stans, hæc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum : raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus : |
| 12 | jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo. |
| 13 | Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus propitius esto mihi peccatori. |
| 14 | Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. |
| 15 | Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. |
| 16 | Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei. |
| 17 | Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. |
| 18 | Et interrogavit eum quidam princeps, dicens : Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo ? |
| 19 | Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum ? nemo bonus nisi solus Deus. |
| 20 | Mandata nosti : non occides ; non mchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem. |
| 21 | Qui ait : Hæc omnia custodivi a juventute mea. |
| 22 | Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me. |
| 23 | His ille auditis, contristatus est : quia dives erat valde. |
| 24 | Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt ! |
| 25 | facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei. |
| 26 | Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri ? |
| 27 | Ait illis : Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. |
| 28 | Ait autem Petrus : Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. |
| 29 | Qui dixit eis : Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, |
| 30 | et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam. |
| 31 | Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis : |
| 32 | tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur : |
| 33 | et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. |
| 34 | Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur. |
| 35 | Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. |
| 36 | Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset. |
| 37 | Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret. |
| 38 | Et clamavit, dicens : Jesu, fili David, miserere mei. |
| 39 | Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei. |
| 40 | Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, |
| 41 | dicens : Quid tibi vis faciam ? At ille dixit : Domine, ut videam. |
| 42 | Et Jesus dixit illi : Respice, fides tua te salvum fecit. |
| 43 | Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. |