Luke 19
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et ingressus perambulabat Jericho. |
| 2 | Et ecce vir nomine Zachæus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives : |
| 3 | et quærebat videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. |
| 4 | Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus. |
| 5 | Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zachæe, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere. |
| 6 | Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. |
| 7 | Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. |
| 8 | Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. |
| 9 | Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrahæ. |
| 10 | Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat. |
| 11 | Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. |
| 12 | Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. |
| 13 | Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio. |
| 14 | Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos. |
| 15 | Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. |
| 16 | Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit. |
| 17 | Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. |
| 18 | Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas. |
| 19 | Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates. |
| 20 | Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario : |
| 21 | timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. |
| 22 | Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi : |
| 23 | et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ? |
| 24 | Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. |
| 25 | Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas. |
| 26 | Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. |
| 27 | Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me. |
| 28 | Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam. |
| 29 | Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, |
| 30 | dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite. |
| 31 | Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat. |
| 32 | Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. |
| 33 | Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ? |
| 34 | At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet. |
| 35 | Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. |
| 36 | Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via : |
| 37 | et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, |
| 38 | dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in cælo, et gloria in excelsis. |
| 39 | Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos. |
| 40 | Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. |
| 41 | Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens : |
| 42 | Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. |
| 43 | Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique : |
| 44 | et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ. |
| 45 | Et ingressus in templum, cpit ejicere vendentes in illo, et ementes, |
| 46 | dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum. |
| 47 | Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et principes plebis quærebant illum perdere : |
| 48 | et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum. |