Luke 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum : |
| 2 | sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis : |
| 3 | visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, |
| 4 | ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. |
| 5 | Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. |
| 6 | Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. |
| 7 | Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. |
| 8 | Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, |
| 9 | secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini : |
| 10 | et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. |
| 11 | Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. |
| 12 | Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. |
| 13 | Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem : |
| 14 | et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt : |
| 15 | erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ : |
| 16 | et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum : |
| 17 | et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. |
| 18 | Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. |
| 19 | Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. |
| 20 | Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. |
| 21 | Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo. |
| 22 | Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. |
| 23 | Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam : |
| 24 | post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens : |
| 25 | Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. |
| 26 | In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, |
| 27 | ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria. |
| 28 | Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus. |
| 29 | Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. |
| 30 | Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum. |
| 31 | Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum : |
| 32 | hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum, |
| 33 | et regni ejus non erit finis. |
| 34 | Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? |
| 35 | Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. |
| 36 | Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis : |
| 37 | quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. |
| 38 | Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. |
| 39 | Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda : |
| 40 | et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth. |
| 41 | Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth : |
| 42 | et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. |
| 43 | Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ? |
| 44 | Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. |
| 45 | Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. |
| 46 | Et ait Maria : [Magnificat anima mea Dominum :/ |
| 47 | et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo./ |
| 48 | Quia respexit humilitatem ancillæ suæ :/ ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,/ |
| 49 | quia fecit mihi magna qui potens est :/ et sanctum nomen ejus,/ |
| 50 | et misericordia ejus a progenie in progenies/ timentibus eum./ |
| 51 | Fecit potentiam in brachio suo :/ dispersit superbos mente cordis sui./ |
| 52 | Deposuit potentes de sede,/ et exaltavit humiles./ |
| 53 | Esurientes implevit bonis :/ et divites dimisit inanes./ |
| 54 | Suscepit Israël puerum suum,/ recordatus misericordiæ suæ :/ |
| 55 | sicut locutus est ad patres nostros,/ Abraham et semini ejus in sæcula.] |
| 56 | Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam. |
| 57 | Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. |
| 58 | Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. |
| 59 | Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. |
| 60 | Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes. |
| 61 | Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. |
| 62 | Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. |
| 63 | Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. |
| 64 | Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. |
| 65 | Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc : |
| 66 | et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo. |
| 67 | Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens : |
| 68 | [Benedictus Dominus Deus Israël,/ quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :/ |
| 69 | et erexit cornu salutis nobis/ in domo David pueri sui,/ |
| 70 | sicut locutus est per os sanctorum,/ qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :/ |
| 71 | salutem ex inimicis nostris,/ et de manu omnium qui oderunt nos :/ |
| 72 | ad faciendam misericordiam cum patribus nostris :/ et memorari testamenti sui sancti :/ |
| 73 | jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum,/ daturum se nobis/ |
| 74 | ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,/ serviamus illi/ |
| 75 | in sanctitate et justitia coram ipso,/ omnibus diebus nostris./ |
| 76 | Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis :/ præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,/ |
| 77 | ad dandam scientiam salutis plebi ejus/ in remissionem peccatorum eorum/ |
| 78 | per viscera misericordiæ Dei nostri,/ in quibus visitavit nos, oriens ex alto :/ |
| 79 | illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent :/ ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.] |
| 80 | Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël. |