Luke 20
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus, |
| 2 | et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis in qua potestate hæc facis ? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem ? |
| 3 | Respondens autem Jesus, dixit ad illos : Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi : |
| 4 | baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus ? |
| 5 | At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis illi ? |
| 6 | Si autem dixerimus : Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos : certi sunt enim Joannem prophetam esse. |
| 7 | Et responderunt se nescire unde esset. |
| 8 | Et Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio. |
| 9 | Cpit autem dicere ad plebem parabolam hanc : Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis : et ipse peregre fuit multis temporibus. |
| 10 | Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem. |
| 11 | Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. |
| 12 | Et addidit tertium mittere : qui et illum vulnerantes ejecerunt. |
| 13 | Dixit autem dominus vineæ : Quid faciam ? Mittam filium meum dilectum : forsitan, cum hunc viderint, verebuntur. |
| 14 | Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes : Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas. |
| 15 | Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ ? |
| 16 | veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi : Absit. |
| 17 | Ille autem aspiciens eos, ait : Quid est ergo hoc quod scriptum est : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli ? |
| 18 | Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur : super quem autem ceciderit, comminuet illum. |
| 19 | Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum : cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc. |
| 20 | Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis. |
| 21 | Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces : et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces. |
| 22 | Licet nobis tributum dare Cæsari, an non ? |
| 23 | Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos : Quid me tentatis ? |
| 24 | ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem ? Respondentes dixerunt ei : Cæsaris. |
| 25 | Et ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. |
| 26 | Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe : et mirati in responso ejus, tacuerunt. |
| 27 | Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, |
| 28 | dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo. |
| 29 | Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. |
| 30 | Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio. |
| 31 | Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. |
| 32 | Novissime omnium mortua est et mulier. |
| 33 | In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor ? siquidem septem habuerunt eam uxorem. |
| 34 | Et ait illis Jesus : Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias : |
| 35 | illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores : |
| 36 | neque enim ultra mori poterunt : æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. |
| 37 | Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. |
| 38 | Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei. |
| 39 | Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti. |
| 40 | Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. |
| 41 | Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ? |
| 42 | et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis, |
| 43 | donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. |
| 44 | David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ? |
| 45 | Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis : |
| 46 | Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, |
| 47 | qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem : hi accipient damnationem majorem. |