Luke 21
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. |
| 2 | Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo. |
| 3 | Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit. |
| 4 | Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit. |
| 5 | Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit : |
| 6 | Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. |
| 7 | Interrogaverunt autem illum, dicentes : Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient ? |
| 8 | Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos. |
| 9 | Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis. |
| 10 | Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. |
| 11 | Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt. |
| 12 | Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum : |
| 13 | continget autem vobis in testimonium. |
| 14 | Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis : |
| 15 | ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. |
| 16 | Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis : |
| 17 | et eritis odio omnibus propter nomen meum : |
| 18 | et capillus de capite vestro non peribit. |
| 19 | In patientia vestra possidebitis animas vestras. |
| 20 | Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus : |
| 21 | tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam, |
| 22 | quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt. |
| 23 | Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. |
| 24 | Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. |
| 25 | Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum : |
| 26 | arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi : nam virtutes cælorum movebuntur : |
| 27 | et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. |
| 28 | His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra. |
| 29 | Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores : |
| 30 | cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas. |
| 31 | Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. |
| 32 | Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant. |
| 33 | Cælum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt. |
| 34 | Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa : |
| 35 | tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ. |
| 36 | Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis. |
| 37 | Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. |
| 38 | Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum. |