Luke 22
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha : |
| 2 | et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem. |
| 3 | Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim : |
| 4 | et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. |
| 5 | Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare. |
| 6 | Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis. |
| 7 | Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. |
| 8 | Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus. |
| 9 | At illi dixerunt : Ubi vis paremus ? |
| 10 | Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans : sequimini eum in domum, in quam intrat, |
| 11 | et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ? |
| 12 | Et ipse ostendet vobis cnaculum magnum stratum, et ibi parate. |
| 13 | Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha. |
| 14 | Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. |
| 15 | Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. |
| 16 | Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. |
| 17 | Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos. |
| 18 | Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat. |
| 19 | Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem. |
| 20 | Similiter et calicem, postquam cnavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. |
| 21 | Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. |
| 22 | Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen væ homini illi per quem tradetur. |
| 23 | Et ipsi cperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset. |
| 24 | Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. |
| 25 | Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. |
| 26 | Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor est, sicut ministrator. |
| 27 | Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat : |
| 28 | vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. |
| 29 | Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, |
| 30 | ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël. |
| 31 | Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum : |
| 32 | ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. |
| 33 | Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. |
| 34 | At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis : |
| 35 | Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ? |
| 36 | At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. |
| 37 | Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent. |
| 38 | At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est. |
| 39 | Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. |
| 40 | Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem. |
| 41 | Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat, |
| 42 | dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. |
| 43 | Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. |
| 44 | Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. |
| 45 | Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia. |
| 46 | Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in tentationem. |
| 47 | Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum. |
| 48 | Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ? |
| 49 | Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ? |
| 50 | Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram. |
| 51 | Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum. |
| 52 | Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ? |
| 53 | Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum. |
| 54 | Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe. |
| 55 | Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. |
| 56 | Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat. |
| 57 | At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum. |
| 58 | Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum. |
| 59 | Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilæus est. |
| 60 | Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus. |
| 61 | Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. |
| 62 | Et egressus foras Petrus flevit amare. |
| 63 | Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes. |
| 64 | Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ? |
| 65 | Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. |
| 66 | Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis. |
| 67 | Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi : |
| 68 | si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. |
| 69 | Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. |
| 70 | Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum. |
| 71 | At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? ipsi enim audivimus de ore ejus. |