Luke 23
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. |
| 2 | Cperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. |
| 3 | Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens ait : Tu dicis. |
| 4 | Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio causæ in hoc homine. |
| 5 | At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc. |
| 6 | Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset. |
| 7 | Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus. |
| 8 | Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. |
| 9 | Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. |
| 10 | Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum. |
| 11 | Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. |
| 12 | Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem. |
| 13 | Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, |
| 14 | dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. |
| 15 | Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. |
| 16 | Emendatum ergo illum dimittam. |
| 17 | Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. |
| 18 | Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam : |
| 19 | qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. |
| 20 | Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. |
| 21 | At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. |
| 22 | Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam. |
| 23 | At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum. |
| 24 | Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. |
| 25 | Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum. |
| 26 | Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. |
| 27 | Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum. |
| 28 | Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. |
| 29 | Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt. |
| 30 | Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos. |
| 31 | Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ? |
| 32 | Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. |
| 33 | Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. |
| 34 | Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. |
| 35 | Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. |
| 36 | Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, |
| 37 | et dicentes : Si tu es rex Judæorum, salvum te fac. |
| 38 | Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judæorum. |
| 39 | Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. |
| 40 | Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. |
| 41 | Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit. |
| 42 | Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. |
| 43 | Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso. |
| 44 | Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam. |
| 45 | Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. |
| 46 | Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit. |
| 47 | Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat. |
| 48 | Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. |
| 49 | Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes. |
| 50 | Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus : |
| 51 | hic non consenserat consilio, et actibus eorum : ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei : |
| 52 | hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu : |
| 53 | et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. |
| 54 | Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat. |
| 55 | Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. |
| 56 | Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta : et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. |