Luke 24
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata : |
| 2 | et invenerunt lapidem revolutum a monumento. |
| 3 | Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu. |
| 4 | Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. |
| 5 | Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis ? |
| 6 | non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, |
| 7 | dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. |
| 8 | Et recordatæ sunt verborum ejus. |
| 9 | Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus. |
| 10 | Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc. |
| 11 | Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. |
| 12 | Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat. |
| 13 | Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. |
| 14 | Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant. |
| 15 | Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis : |
| 16 | oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. |
| 17 | Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ? |
| 18 | Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus ? |
| 19 | Quibus ille dixit : Quæ ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo : |
| 20 | et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum : |
| 21 | nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël : et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. |
| 22 | Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, |
| 23 | et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. |
| 24 | Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. |
| 25 | Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ ! |
| 26 | Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ? |
| 27 | Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant. |
| 28 | Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire. |
| 29 | Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. |
| 30 | Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. |
| 31 | Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum. |
| 32 | Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ? |
| 33 | Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant, |
| 34 | dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. |
| 35 | Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. |
| 36 | Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere. |
| 37 | Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. |
| 38 | Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ? |
| 39 | videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. |
| 40 | Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. |
| 41 | Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ? |
| 42 | At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. |
| 43 | Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. |
| 44 | Et dixit ad eos : Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. |
| 45 | Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, |
| 46 | et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die : |
| 47 | et prædicari in nomine ejus pnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma. |
| 48 | Vos autem testes estis horum. |
| 49 | Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. |
| 50 | Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. |
| 51 | Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum. |
| 52 | Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno : |
| 53 | et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen. |