Luke 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis. |
| 2 | Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino : |
| 3 | et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. |
| 4 | Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David, |
| 5 | ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante. |
| 6 | Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. |
| 7 | Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio. |
| 8 | Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. |
| 9 | Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. |
| 10 | Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo : |
| 11 | quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. |
| 12 | Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio. |
| 13 | Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium : |
| 14 | [Gloria in altissimis Deo,/ et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.] |
| 15 | Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. |
| 16 | Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio. |
| 17 | Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. |
| 18 | Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. |
| 19 | Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. |
| 20 | Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. |
| 21 | Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. |
| 22 | Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, |
| 23 | sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur : |
| 24 | et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. |
| 25 | Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo. |
| 26 | Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. |
| 27 | Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, |
| 28 | et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit : |
| 29 | [Nunc dimittis servum tuum Domine,/ secundum verbum tuum in pace :/ |
| 30 | quia viderunt oculi mei salutare tuum,/ |
| 31 | quod parasti ante faciem omnium populorum :/ |
| 32 | lumen ad revelationem gentium,/ et gloriam plebis tuæ Israël.] |
| 33 | Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo. |
| 34 | Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur : |
| 35 | et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. |
| 36 | Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. |
| 37 | Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor : quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. |
| 38 | Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël. |
| 39 | Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. |
| 40 | Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo. |
| 41 | Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ. |
| 42 | Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi, |
| 43 | consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. |
| 44 | Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. |
| 45 | Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum. |
| 46 | Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. |
| 47 | Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus. |
| 48 | Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. |
| 49 | Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse ? |
| 50 | Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. |
| 51 | Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo. |
| 52 | Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines. |