Luke 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galilææ Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha, |
| 2 | sub principibus sacerdotum Anna et Caipha : factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto. |
| 3 | Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pnitentiæ in remissionem peccatorum, |
| 4 | sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ : [Vox clamantis in deserto :/ Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus :/ |
| 5 | omnis vallis implebitur,/ et omnis mons, et collis humiliabitur :/ et erunt prava in directa, et aspera in vias planas :/ |
| 6 | et videbit omnis caro salutare Dei.] |
| 7 | Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso : Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ? |
| 8 | Facite ergo fructus dignos pnitentiæ, et ne cperitis dicere : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. |
| 9 | Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. |
| 10 | Et interrogabant eum turbæ, dicentes : Quid ergo faciemus ? |
| 11 | Respondens autem dicebat illis : Qui habet duas tunicas, det non habenti : et qui habet escas, similiter faciat. |
| 12 | Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum : Magister, quid faciemus ? |
| 13 | At ille dixit ad eos : Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis. |
| 14 | Interrogabant autem eum et milites, dicentes : Quid faciemus et nos ? Et ait illis : Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis : et contenti estote stipendiis vestris. |
| 15 | Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus, |
| 16 | respondit Joannes, dicens omnibus : Ego quidem aqua baptizo vos : veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni : |
| 17 | cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. |
| 18 | Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo. |
| 19 | Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quæ fecit Herodes, |
| 20 | adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere. |
| 21 | Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum : |
| 22 | et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum : et vox de cælo facta est : Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. |
| 23 | Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat, |
| 24 | qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph, |
| 25 | qui fuit Mathathiæ, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge, |
| 26 | qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiæ, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda, |
| 27 | qui fuit Joanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri, |
| 28 | qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her, |
| 29 | qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi, |
| 30 | qui fuit Simeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliakim, |
| 31 | qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Nathan, qui fuit David, |
| 32 | qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson, |
| 33 | qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judæ, |
| 34 | qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, |
| 35 | qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale, |
| 36 | qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noë, qui fuit Lamech, |
| 37 | qui fuit Mathusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan, |
| 38 | qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei. |