Luke 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane : et agebatur a Spiritu in desertum |
| 2 | diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis esuriit. |
| 3 | Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. |
| 4 | Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. |
| 5 | Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis, |
| 6 | et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum : quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. |
| 7 | Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia. |
| 8 | Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. |
| 9 | Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. |
| 10 | Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te : |
| 11 | et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. |
| 12 | Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum. |
| 13 | Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus. |
| 14 | Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo. |
| 15 | Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus. |
| 16 | Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere. |
| 17 | Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat : |
| 18 | Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, |
| 19 | prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis. |
| 20 | Et cum plicuisset librum, reddidit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. |
| 21 | Cpit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris. |
| 22 | Et omnes testimonium illi dabant : et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant : Nonne hic est filius Joseph ? |
| 23 | Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice cura teipsum : quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. |
| 24 | Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. |
| 25 | In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra : |
| 26 | et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam. |
| 27 | Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta : et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. |
| 28 | Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes. |
| 29 | Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum. |
| 30 | Ipse autem transiens per medium illorum, ibat. |
| 31 | Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis. |
| 32 | Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius. |
| 33 | Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna, |
| 34 | dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio te quis sis, Sanctus Dei. |
| 35 | Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit. |
| 36 | Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ? |
| 37 | Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis. |
| 38 | Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea. |
| 39 | Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. |
| 40 | Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. |
| 41 | Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui : quia sciebant ipsum esse Christum. |
| 42 | Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum : et detinebant illum ne discederet ab eis. |
| 43 | Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum. |
| 44 | Et erat prædicans in synagogis Galilææ. |