Luke 6
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus. |
| 2 | Quidam autem pharisæorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis ? |
| 3 | Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant ? |
| 4 | quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant : quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus ? |
| 5 | Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati. |
| 6 | Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida. |
| 7 | Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum. |
| 8 | Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. |
| 9 | Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere ? |
| 10 | Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus. |
| 11 | Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. |
| 12 | Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. |
| 13 | Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit) : |
| 14 | Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum, |
| 15 | Matthæum, et Thomam, Jacobum Alphæi, et Simonem, qui vocatur Zelotes, |
| 16 | et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor. |
| 17 | Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, |
| 18 | qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. |
| 19 | Et omnis turba quærebat eum tangere : quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. |
| 20 | Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat : Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. |
| 21 | Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. |
| 22 | Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. |
| 23 | Gaudete in illa die, et exsultate : ecce enim merces vestra multa est in cælo : secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum. |
| 24 | Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. |
| 25 | Væ vobis, qui saturati estis : quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc : quia lugebitis et flebitis. |
| 26 | Væ cum benedixerint vobis homines : secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. |
| 27 | Sed vobis dico, qui auditis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. |
| 28 | Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos. |
| 29 | Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. |
| 30 | Omni autem petenti te, tribue : et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas. |
| 31 | Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. |
| 32 | Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia ? nam et peccatores diligentes se diligunt. |
| 33 | Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia ? siquidem et peccatores hoc faciunt. |
| 34 | Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis ? nam et peccatores peccatoribus fnerantur, ut recipiant æqualia. |
| 35 | Verumtamen diligite inimicos vestros : benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes : et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. |
| 36 | Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est. |
| 37 | Nolite judicare, et non judicabimini : nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini. |
| 38 | Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. |
| 39 | Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest cæcus cæcum ducere ? nonne ambo in foveam cadunt ? |
| 40 | Non est discipulus super magistrum : perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. |
| 41 | Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras ? |
| 42 | aut quomodo potes dicere fratri tuo : Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo : ipse in oculo tuo trabem non videns ? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo : et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. |
| 43 | Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos : neque arbor mala, faciens fructum bonum. |
| 44 | Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus : neque de rubo vindemiant uvam. |
| 45 | Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. |
| 46 | Quid autem vocatis me Domine, Domine : et non facitis quæ dico ? |
| 47 | Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit : |
| 48 | similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram : inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere : fundata enim erat super petram. |
| 49 | Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento : in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit : et facta est ruina domus illius magna. |