Luke 8
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei : et duodecim cum illo, |
| 2 | et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis et infirmitatibus : Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant, |
| 3 | et Joanna uxor Chusæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis. |
| 4 | Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem : |
| 5 | Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud. |
| 6 | Et aliud cecidit supra petram : et natum aruit, quia non habebat humorem. |
| 7 | Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud. |
| 8 | Et aliud cecidit in terram bonam : et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat : Qui habet aures audiendi, audiat. |
| 9 | Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola. |
| 10 | Quibus ipse dixit : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis : ut videntes non videant, et audientes non intelligant. |
| 11 | Est autem hæc parabola : Semen est verbum Dei. |
| 12 | Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt : deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. |
| 13 | Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum : et hi radices non habent : qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. |
| 14 | Quod autem in spinas cecidit : hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum. |
| 15 | Quod autem in bonam terram : hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. |
| 16 | Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit : sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. |
| 17 | Non est enim occultum, quod non manifestetur : nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat. |
| 18 | Videte ergo quomodo audiatis ? Qui enim habet, dabitur illi : et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. |
| 19 | Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba. |
| 20 | Et nuntiatum est illi : Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre. |
| 21 | Qui respondens, dixit ad eos : Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt. |
| 22 | Factum est autem in una dierum : et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos : Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. |
| 23 | Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur. |
| 24 | Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes : Præceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquæ, et cessavit : et facta est tranquillitas. |
| 25 | Dixit autem illis : Ubi est fides vestra ? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes : Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei ? |
| 26 | Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quæ est contra Galilæam. |
| 27 | Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dæmonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. |
| 28 | Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum : et exclamans voce magna, dixit : Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi ? obsecro te, ne me torqueas. |
| 29 | Præcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta. |
| 30 | Interrogavit autem illum Jesus, dicens : Quod tibi nomen est ? At ille dixit : Legio : quia intraverant dæmonia multa in eum. |
| 31 | Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. |
| 32 | Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte : et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. |
| 33 | Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos : et impetu abiit grex per præceps in stagnum, et suffocatus est. |
| 34 | Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas. |
| 35 | Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt. |
| 36 | Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione : |
| 37 | et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis : quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. |
| 38 | Et rogabat illum vir, a quo dæmonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens : |
| 39 | Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, prædicans quanta illi fecisset Jesus. |
| 40 | Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba : erant enim omnes exspectantes eum. |
| 41 | Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat : et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus, |
| 42 | quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur. |
| 43 | Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari : |
| 44 | accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus : et confestim stetit fluxus sanguinis ejus. |
| 45 | Et ait Jesus : Quis est, qui me tetigit ? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant : Præceptor, turbæ te comprimunt, et affligunt, et dicis : Quis me tetigit ? |
| 46 | Et dicit Jesus : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse. |
| 47 | Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus : et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo : et quemadmodum confestim sanata sit. |
| 48 | At ipse dixit ei : Filia, fides tua salvam te fecit : vade in pace. |
| 49 | Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogæ, dicens ei : Quia mortua est filia tua, noli vexare illum. |
| 50 | Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ : Noli timere, crede tantum, et salva erit. |
| 51 | Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellæ. |
| 52 | Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit : Nolite flere : non est mortua puella, sed dormit. |
| 53 | Et deridebant eum, scientes quod mortua esset. |
| 54 | Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens : Puella, surge. |
| 55 | Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare. |
| 56 | Et stupuerunt parentes ejus, quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat. |