Mark 11
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, |
| 2 | et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite. |
| 3 | Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc. |
| 4 | Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum. |
| 5 | Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ? |
| 6 | Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis. |
| 7 | Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. |
| 8 | Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via. |
| 9 | Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini : |
| 10 | benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis. |
| 11 | Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. |
| 12 | Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. |
| 13 | Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum. |
| 14 | Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus. |
| 15 | Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cpit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit : |
| 16 | et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum : |
| 17 | et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum. |
| 18 | Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. |
| 19 | Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate. |
| 20 | Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. |
| 21 | Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit. |
| 22 | Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei. |
| 23 | Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. |
| 24 | Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. |
| 25 | Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra. |
| 26 | Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra. |
| 27 | Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores : |
| 28 | et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ? |
| 29 | Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate hæc faciam. |
| 30 | Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi. |
| 31 | At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ? |
| 32 | Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. |
| 33 | Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam. |