Mark 13
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ. |
| 2 | Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas ædificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. |
| 3 | Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas : |
| 4 | Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari ? |
| 5 | Et respondens Jesus cpit dicere illis : Videte ne quis vos seducat : |
| 6 | multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent. |
| 7 | Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hæc fieri : sed nondum finis. |
| 8 | Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc. |
| 9 | Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. |
| 10 | Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium. |
| 11 | Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus. |
| 12 | Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos. |
| 13 | Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. |
| 14 | Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes : |
| 15 | et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua : |
| 16 | et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. |
| 17 | Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus. |
| 18 | Orate vero ut hieme non fiant. |
| 19 | Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient. |
| 20 | Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. |
| 21 | Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. |
| 22 | Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. |
| 23 | Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia. |
| 24 | Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum : |
| 25 | et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur. |
| 26 | Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. |
| 27 | Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli. |
| 28 | A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas : |
| 29 | sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis. |
| 30 | Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant. |
| 31 | Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. |
| 32 | De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater. |
| 33 | Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit. |
| 34 | Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet, |
| 35 | vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), |
| 36 | ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. |
| 37 | Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate. |