Mark 14
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. |
| 2 | Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. |
| 3 | Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus. |
| 4 | Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ? |
| 5 | poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. |
| 6 | Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me : |
| 7 | semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis. |
| 8 | Quod habuit hæc, fecit : prævenit ungere corpus meum in sepulturam. |
| 9 | Amen dico vobis : Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus. |
| 10 | Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. |
| 11 | Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet. |
| 12 | Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ? |
| 13 | Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans : sequimini eum, |
| 14 | et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ? |
| 15 | Et ipse vobis demonstrabit cnaculum grande, stratum : et illic parate nobis. |
| 16 | Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. |
| 17 | Vespere autem facto, venit cum duodecim. |
| 18 | Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. |
| 19 | At illi cperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ? |
| 20 | Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. |
| 21 | Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille. |
| 22 | Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum. |
| 23 | Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes. |
| 24 | Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. |
| 25 | Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. |
| 26 | Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum. |
| 27 | Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves. |
| 28 | Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam. |
| 29 | Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. |
| 30 | Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. |
| 31 | At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant. |
| 32 | Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem. |
| 33 | Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cpit pavere et tædere. |
| 34 | Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate. |
| 35 | Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. |
| 36 | Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu. |
| 37 | Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ? |
| 38 | vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. |
| 39 | Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens. |
| 40 | Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei. |
| 41 | Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. |
| 42 | Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est. |
| 43 | Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus. |
| 44 | Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. |
| 45 | Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum. |
| 46 | At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum. |
| 47 | Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. |
| 48 | Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ? |
| 49 | quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ. |
| 50 | Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt. |
| 51 | Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum. |
| 52 | At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis. |
| 53 | Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores. |
| 54 | Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. |
| 55 | Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent : nec inveniebant. |
| 56 | Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant. |
| 57 | Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes : |
| 58 | Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo. |
| 59 | Et non erat conveniens testimonium illorum. |
| 60 | Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his ? |
| 61 | Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ? |
| 62 | Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. |
| 63 | Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ? |
| 64 | Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. |
| 65 | Et cperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant. |
| 66 | Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis : |
| 67 | et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras. |
| 68 | At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. |
| 69 | Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est. |
| 70 | At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilæus es. |
| 71 | Ille autem cpit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis. |
| 72 | Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cpit flere. |