Mark 15
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. |
| 2 | Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis. |
| 3 | Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. |
| 4 | Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant. |
| 5 | Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. |
| 6 | Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. |
| 7 | Erat autem qui dicebatur Barabbas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. |
| 8 | Et cum ascendisset turba, cpit rogare, sicut semper faciebat illis. |
| 9 | Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ? |
| 10 | Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. |
| 11 | Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. |
| 12 | Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ? |
| 13 | At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum. |
| 14 | Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum. |
| 15 | Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur. |
| 16 | Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem, |
| 17 | et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam. |
| 18 | Et cperunt salutare eum : Ave rex Judæorum. |
| 19 | Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. |
| 20 | Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum. |
| 21 | Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. |
| 22 | Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariæ locus. |
| 23 | Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit. |
| 24 | Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. |
| 25 | Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum. |
| 26 | Et erat titulus causæ ejus inscriptus : Rex Judæorum. |
| 27 | Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus. |
| 28 | Et impleta est Scriptura, quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est. |
| 29 | Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas, |
| 30 | salvum fac temetipsum descendens de cruce. |
| 31 | Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere. |
| 32 | Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei. |
| 33 | Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. |
| 34 | Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? |
| 35 | Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat. |
| 36 | Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. |
| 37 | Jesus autem emissa voce magna expiravit. |
| 38 | Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. |
| 39 | Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat. |
| 40 | Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome : |
| 41 | et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam. |
| 42 | Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum), |
| 43 | venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. |
| 44 | Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset. |
| 45 | Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph. |
| 46 | Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. |
| 47 | Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur. |