Mark 16
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum. |
| 2 | Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. |
| 3 | Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ? |
| 4 | Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. |
| 5 | Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. |
| 6 | Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. |
| 7 | Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. |
| 8 | At illæ exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim. |
| 9 | Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia. |
| 10 | Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. |
| 11 | Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt. |
| 12 | Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam : |
| 13 | et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt. |
| 14 | Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. |
| 15 | Et dixit eis : Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. |
| 16 | Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur. |
| 17 | Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : in nomine meo dæmonia ejicient : linguis loquentur novis : |
| 18 | serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super ægros manus imponent, et bene habebunt. |
| 19 | Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. |
| 20 | Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. |
| 99 | — |