Mark 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. |
| 2 | Sicut scriptum est in Isaia propheta : [Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam,/ qui præparabit viam tuam ante te./ |
| 3 | Vox clamantis in deserto :/ Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.] |
| 4 | Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pnitentiæ in remissionem peccatorum. |
| 5 | Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua. |
| 6 | Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat. |
| 7 | Et prædicabat dicens : Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. |
| 8 | Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto. |
| 9 | Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ : et baptizatus est a Joanne in Jordane. |
| 10 | Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. |
| 11 | Et vox facta est de cælis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui. |
| 12 | Et statim Spiritus expulit eum in desertum. |
| 13 | Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. |
| 14 | Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, |
| 15 | et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pnitemini, et credite Evangelio. |
| 16 | Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores), |
| 17 | et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. |
| 18 | Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. |
| 19 | Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi : |
| 20 | et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum. |
| 21 | Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. |
| 22 | Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. |
| 23 | Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit, |
| 24 | dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei. |
| 25 | Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine. |
| 26 | Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. |
| 27 | Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. |
| 28 | Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ. |
| 29 | Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne. |
| 30 | Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa. |
| 31 | Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. |
| 32 | Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes : |
| 33 | et erat omnis civitas congregata ad januam. |
| 34 | Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. |
| 35 | Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. |
| 36 | Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. |
| 37 | Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te. |
| 38 | Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni. |
| 39 | Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens. |
| 40 | Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare. |
| 41 | Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare. |
| 42 | Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. |
| 43 | Et comminatus est ei, statimque ejecit illum, |
| 44 | et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis. |
| 45 | At ille egressus cpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique. |