Mark 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et iterum intravit Capharnaum post dies, |
| 2 | et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum. |
| 3 | Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur. |
| 4 | Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. |
| 5 | Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua. |
| 6 | Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis : |
| 7 | Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? |
| 8 | Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ? |
| 9 | Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ? |
| 10 | Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico), |
| 11 | tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. |
| 12 | Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus. |
| 13 | Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. |
| 14 | Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum. |
| 15 | Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi, qui et sequebantur eum. |
| 16 | Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ? |
| 17 | Hoc audito Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores. |
| 18 | Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant ? |
| 19 | Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare ? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. |
| 20 | Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus. |
| 21 | Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit. |
| 22 | Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet. |
| 23 | Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cperunt progredi, et vellere spicas. |
| 24 | Pharisæi autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ? |
| 25 | Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant ? |
| 26 | quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant ? |
| 27 | Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. |
| 28 | Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati. |