Mark 5
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. |
| 2 | Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo, |
| 3 | qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare : |
| 4 | quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare : |
| 5 | et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus. |
| 6 | Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum : |
| 7 | et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas. |
| 8 | Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine. |
| 9 | Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus. |
| 10 | Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. |
| 11 | Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. |
| 12 | Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introëamus. |
| 13 | Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. |
| 14 | Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum : |
| 15 | et veniunt ad Jesum : et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt. |
| 16 | Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis. |
| 17 | Et rogare cperunt eum ut discederet de finibus eorum. |
| 18 | Cumque ascenderet navim, cpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo, |
| 19 | et non admisit eum, sed ait illi : Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. |
| 20 | Et abiit, et cpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus : et omnes mirabantur. |
| 21 | Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare. |
| 22 | Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus, |
| 23 | et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat. |
| 24 | Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum. |
| 25 | Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, |
| 26 | et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat : |
| 27 | cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus : |
| 28 | dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. |
| 29 | Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga. |
| 30 | Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ? |
| 31 | Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ? |
| 32 | Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat. |
| 33 | Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. |
| 34 | Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua. |
| 35 | Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ? |
| 36 | Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede. |
| 37 | Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. |
| 38 | Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum. |
| 39 | Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit. |
| 40 | Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens. |
| 41 | Et tenens manum puellæ, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge. |
| 42 | Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno. |
| 43 | Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare. |