Mark 6
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui : |
| 2 | et facto sabbato cpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ? |
| 3 | Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo. |
| 4 | Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. |
| 5 | Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit : |
| 6 | et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens. |
| 7 | Et vocavit duodecim : et cpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. |
| 8 | Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs, |
| 9 | sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. |
| 10 | Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde : |
| 11 | et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. |
| 12 | Et exeuntes prædicabant ut pnitentiam agerent : |
| 13 | et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant. |
| 14 | Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo. |
| 15 | Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. |
| 16 | Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. |
| 17 | Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. |
| 18 | Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui. |
| 19 | Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat. |
| 20 | Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. |
| 21 | Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ : |
| 22 | cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi : |
| 23 | et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. |
| 24 | Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ. |
| 25 | Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ. |
| 26 | Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare : |
| 27 | sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, |
| 28 | et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. |
| 29 | Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento. |
| 30 | Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant. |
| 31 | Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant. |
| 32 | Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. |
| 33 | Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos. |
| 34 | Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cpit docere multa. |
| 35 | Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit : |
| 36 | dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. |
| 37 | Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. |
| 38 | Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces. |
| 39 | Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fnum. |
| 40 | Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos. |
| 41 | Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus. |
| 42 | Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. |
| 43 | Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. |
| 44 | Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum. |
| 45 | Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. |
| 46 | Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. |
| 47 | Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra. |
| 48 | Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos. |
| 49 | At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. |
| 50 | Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere. |
| 51 | Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant : |
| 52 | non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum. |
| 53 | Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt. |
| 54 | Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum : |
| 55 | et percurrentes universam regionem illam, cperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. |
| 56 | Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. |