Mark 8
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis : |
| 2 | Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent : |
| 3 | et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt. |
| 4 | Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ? |
| 5 | Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem. |
| 6 | Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. |
| 7 | Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi. |
| 8 | Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. |
| 9 | Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos. |
| 10 | Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha. |
| 11 | Et exierunt pharisæi, et cperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum. |
| 12 | Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. |
| 13 | Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum. |
| 14 | Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi. |
| 15 | Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis. |
| 16 | Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus. |
| 17 | Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscitis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ? |
| 18 | oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini, |
| 19 | quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim. |
| 20 | Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem. |
| 21 | Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ? |
| 22 | Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret. |
| 23 | Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. |
| 24 | Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes. |
| 25 | Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia. |
| 26 | Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris. |
| 27 | Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ? |
| 28 | Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. |
| 29 | Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus. |
| 30 | Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. |
| 31 | Et cpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere. |
| 32 | Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cpit increpare eum. |
| 33 | Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum. |
| 34 | Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me. |
| 35 | Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. |
| 36 | Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ? |
| 37 | Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ? |
| 38 | Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. |
| 39 | Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute. |