Matthew 10
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. |
| 2 | Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus : et Andreas frater ejus, |
| 3 | Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus, |
| 4 | Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum. |
| 5 | Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis : |
| 6 | sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël. |
| 7 | Euntes autem prædicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum cælorum. |
| 8 | Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite : gratis accepistis, gratis date. |
| 9 | Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris : |
| 10 | non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo. |
| 11 | In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis. |
| 12 | Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui. |
| 13 | Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. |
| 14 | Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros : exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. |
| 15 | Amen dico vobis : Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati. |
| 16 | Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. |
| 17 | Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos : |
| 18 | et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. |
| 19 | Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini : |
| 20 | non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. |
| 21 | Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient : |
| 22 | et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. |
| 23 | Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis. |
| 24 | Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum : |
| 25 | sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus ? |
| 26 | Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur. |
| 27 | Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, prædicate super tecta. |
| 28 | Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. |
| 29 | Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. |
| 30 | Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. |
| 31 | Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos. |
| 32 | Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. |
| 33 | Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. |
| 34 | Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium : |
| 35 | veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam : |
| 36 | et inimici hominis, domestici ejus. |
| 37 | Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. |
| 38 | Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. |
| 39 | Qui invenit animam suam, perdet illam : et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. |
| 40 | Qui recipit vos, me recipit : et qui me recipit, recipit eum qui me misit. |
| 41 | Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. |
| 42 | Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli : amen dico vobis, non perdet mercedem suam. |