Matthew 11
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum. |
| 2 | Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, |
| 3 | ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ? |
| 4 | Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis. |
| 5 | Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur : |
| 6 | et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. |
| 7 | Illis autem abeuntibus, cpit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ? |
| 8 | Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. |
| 9 | Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. |
| 10 | Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. |
| 11 | Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno cælorum, major est illo. |
| 12 | A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. |
| 13 | Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt : |
| 14 | et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. |
| 15 | Qui habet aures audiendi, audiat. |
| 16 | Cui autem similem æstimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coæqualibus |
| 17 | dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis. |
| 18 | Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Dæmonium habet. |
| 19 | Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. |
| 20 | Tunc cpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pnitentiam : |
| 21 | Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pnitentiam egissent. |
| 22 | Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. |
| 23 | Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis ? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. |
| 24 | Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi. |
| 25 | In illo tempore respondens Jesus dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. |
| 26 | Ita Pater : quoniam sic fuit placitum ante te. |
| 27 | Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. |
| 28 | Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. |
| 29 | Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris. |
| 30 | Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. |