Matthew 12
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cperunt vellere spicas, et manducare. |
| 2 | Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. |
| 3 | At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant : |
| 4 | quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ? |
| 5 | aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ? |
| 6 | Dico autem vobis, quia templo major est hic. |
| 7 | Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes : |
| 8 | dominus enim est Filius hominis etiam sabbati. |
| 9 | Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. |
| 10 | Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum. |
| 11 | Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ? |
| 12 | Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere. |
| 13 | Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. |
| 14 | Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. |
| 15 | Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes : |
| 16 | et præcepit eis ne manifestum eum facerent. |
| 17 | Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : |
| 18 | [Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus,/ in quo bene complacuit animæ meæ./ Ponam spiritum meum super eum,/ et judicium gentibus nuntiabit./ |
| 19 | Non contendet, neque clamabit,/ neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :/ |
| 20 | arundinem quassatam non confringet,/ et linum fumigans non extinguet,/ donec ejiciat ad victoriam judicium :/ |
| 21 | et in nomine ejus gentes sperabunt.] |
| 22 | Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. |
| 23 | Et stupebant omnes turbæ, et dicebant : Numquid hic est filius David ? |
| 24 | Pharisæi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum. |
| 25 | Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. |
| 26 | Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ? |
| 27 | Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt. |
| 28 | Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei. |
| 29 | Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet. |
| 30 | Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mecum, spargit. |
| 31 | Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. |
| 32 | Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. |
| 33 | Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur. |
| 34 | Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur. |
| 35 | Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala. |
| 36 | Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. |
| 37 | Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis. |
| 38 | Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre. |
| 39 | Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. |
| 40 | Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. |
| 41 | Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia pnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. |
| 42 | Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. |
| 43 | Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit. |
| 44 | Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. |
| 45 | Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ. |
| 46 | Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei. |
| 47 | Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te. |
| 48 | At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei ? |
| 49 | Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei. |
| 50 | Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. |