Matthew 13
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. |
| 2 | Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore, |
| 3 | et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare. |
| 4 | Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea. |
| 5 | Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ : |
| 6 | sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt. |
| 7 | Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea. |
| 8 | Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. |
| 9 | Qui habet aures audiendi, audiat. |
| 10 | Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ? |
| 11 | Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum : illis autem non est datum. |
| 12 | Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. |
| 13 | Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. |
| 14 | Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis : [Auditu audietis, et non intelligetis :/ et videntes videbitis, et non videbitis./ |
| 15 | Incrassatum est enim cor populi hujus,/ et auribus graviter audierunt,/ et oculos suos clauserunt :/ nequando videant oculis, et auribus audiant,/ et corde intelligant, et convertantur,/ et sanem eos.] |
| 16 | Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt. |
| 17 | Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt. |
| 18 | Vos ergo audite parabolam seminantis. |
| 19 | Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est. |
| 20 | Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud : |
| 21 | non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. |
| 22 | Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. |
| 23 | Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. |
| 24 | Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo : |
| 25 | cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. |
| 26 | Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. |
| 27 | Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ? |
| 28 | Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ? |
| 29 | Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. |
| 30 | Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum. |
| 31 | Aliam parabolam proposuit eis dicens : Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo : |
| 32 | quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus. |
| 33 | Aliam parabolam locutus est eis : Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. |
| 34 | Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis : |
| 35 | ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi. |
| 36 | Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. |
| 37 | Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. |
| 38 | Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam. |
| 39 | Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt. |
| 40 | Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione sæculi. |
| 41 | Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem : |
| 42 | et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. |
| 43 | Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. |
| 44 | Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. |
| 45 | Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas. |
| 46 | Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam. |
| 47 | Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. |
| 48 | Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. |
| 49 | Sic erit in consummatione sæculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, |
| 50 | et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium. |
| 51 | Intellexistis hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam. |
| 52 | Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. |
| 53 | Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. |
| 54 | Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia hæc, et virtutes ? |
| 55 | Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ? |
| 56 | et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ? |
| 57 | Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. |
| 58 | Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. |