Matthew 14
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu : |
| 2 | et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. |
| 3 | Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. |
| 4 | Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam. |
| 5 | Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut prophetam eum habebant. |
| 6 | Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi : |
| 7 | unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. |
| 8 | At illa præmonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ. |
| 9 | Et contristatus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari. |
| 10 | Misitque et decollavit Joannem in carcere. |
| 11 | Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ. |
| 12 | Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu. |
| 13 | Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. |
| 14 | Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. |
| 15 | Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. |
| 16 | Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare. |
| 17 | Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. |
| 18 | Qui ait eis : Afferte mihi illos huc. |
| 19 | Et cum jussisset turbam discumbere super fnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. |
| 20 | Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. |
| 21 | Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. |
| 22 | Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. |
| 23 | Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi : |
| 24 | navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus. |
| 25 | Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. |
| 26 | Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. |
| 27 | Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere. |
| 28 | Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. |
| 29 | At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. |
| 30 | Videns vero ventum validum, timuit : et cum cpisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac. |
| 31 | Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicæ fidei, quare dubitasti ? |
| 32 | Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. |
| 33 | Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es. |
| 34 | Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. |
| 35 | Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes : |
| 36 | et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. |