Matthew 16
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes : et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis. |
| 2 | At ille respondens, ait illis : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim cælum. |
| 3 | Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum. |
| 4 | Faciem ergo cæli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ? Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit. |
| 5 | Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. |
| 6 | Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum. |
| 7 | At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus. |
| 8 | Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis ? |
| 9 | Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ? |
| 10 | neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ? |
| 11 | Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum ? |
| 12 | Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum. |
| 13 | Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ? |
| 14 | At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. |
| 15 | Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ? |
| 16 | Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi. |
| 17 | Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. |
| 18 | Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. |
| 19 | Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis. |
| 20 | Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. |
| 21 | Exinde cpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. |
| 22 | Et assumens eum Petrus, cpit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc. |
| 23 | Qui conversus, dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum. |
| 24 | Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. |
| 25 | Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. |
| 26 | Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur ? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ? |
| 27 | Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. |
| 28 | Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. |