Matthew 18
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Quis, putas, major est in regno cælorum ? |
| 2 | Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, |
| 3 | et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. |
| 4 | Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum. |
| 5 | Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit : |
| 6 | qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. |
| 7 | Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala : verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit. |
| 8 | Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te : bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum. |
| 9 | Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te : bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. |
| 10 | Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. |
| 11 | Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. |
| 12 | Quid vobis videtur ? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis : nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit ? |
| 13 | Et si contigerit ut inveniat eam : amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt. |
| 14 | Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis. |
| 15 | Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum : si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. |
| 16 | Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. |
| 17 | Quod si non audierit eos : dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. |
| 18 | Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo : et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo. |
| 19 | Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. |
| 20 | Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. |
| 21 | Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei ? usque septies ? |
| 22 | Dicit illi Jesus : Non dico tibi usque septies : sed usque septuagies septies. |
| 23 | Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. |
| 24 | Et cum cpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. |
| 25 | Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi. |
| 26 | Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. |
| 27 | Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. |
| 28 | Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffocavit eum, dicens : Redde quod debes. |
| 29 | Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. |
| 30 | Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum. |
| 31 | Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant. |
| 32 | Tunc vocavit illum dominus suus : et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me : |
| 33 | nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ? |
| 34 | Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. |
| 35 | Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. |