Matthew 19
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem, |
| 2 | et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi. |
| 3 | Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa ? |
| 4 | Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos ? Et dixit : |
| 5 | Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. |
| 6 | Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. |
| 7 | Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere ? |
| 8 | Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic. |
| 9 | Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mchatur : et qui dimissam duxerit, mchatur. |
| 10 | Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. |
| 11 | Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. |
| 12 | Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat. |
| 13 | Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. |
| 14 | Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum cælorum. |
| 15 | Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. |
| 16 | Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam ? |
| 17 | Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. |
| 18 | Dicit illi : Quæ ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ; |
| 19 | honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. |
| 20 | Dicit illi adolescens : Omnia hæc custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ? |
| 21 | Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me. |
| 22 | Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones. |
| 23 | Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum. |
| 24 | Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum. |
| 25 | Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse ? |
| 26 | Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt. |
| 27 | Tunc respondens Petrus, dixit ei : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis ? |
| 28 | Jesus autem dixit illis : Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. |
| 29 | Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. |
| 30 | Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. |