Matthew 21
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos, |
| 2 | dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi : |
| 3 | et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos. |
| 4 | Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem : |
| 5 | [Dicite filiæ Sion :/ Ecce rex tuus venit tibi/ mansuetus, sedens super asinam,/ et pullum filium subjugalis.] |
| 6 | Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus. |
| 7 | Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. |
| 8 | Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via : |
| 9 | turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis. |
| 10 | Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ? |
| 11 | Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ. |
| 12 | Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit : |
| 13 | et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum. |
| 14 | Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo : et sanavit eos. |
| 15 | Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt, |
| 16 | et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ? |
| 17 | Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ibique mansit. |
| 18 | Mane autem revertens in civitatem, esuriit. |
| 19 | Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. |
| 20 | Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ? |
| 21 | Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet. |
| 22 | Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis. |
| 23 | Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate hæc facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ? |
| 24 | Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio. |
| 25 | Baptismus Joannis unde erat ? e cælo, an ex hominibus ? At illi cogitabant inter se, dicentes : |
| 26 | Si dixerimus, e cælo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam : omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. |
| 27 | Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio. |
| 28 | Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea. |
| 29 | Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, pnitentia motus, abiit. |
| 30 | Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit : |
| 31 | quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei. |
| 32 | Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec pnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. |
| 33 | Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. |
| 34 | Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. |
| 35 | Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. |
| 36 | Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. |
| 37 | Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum. |
| 38 | Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. |
| 39 | Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. |
| 40 | Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis ? |
| 41 | Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. |
| 42 | Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : [Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,/ hic factus est in caput anguli :/ a Domino factum est istud,/ et est mirabile in oculis nostris ?] |
| 43 | Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. |
| 44 | Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum. |
| 45 | Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. |
| 46 | Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prophetam eum habebant. |