Matthew 22
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens : |
| 2 | Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. |
| 3 | Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. |
| 4 | Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias. |
| 5 | Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam : |
| 6 | reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. |
| 7 | Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. |
| 8 | Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni : |
| 9 | ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. |
| 10 | Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. |
| 11 | Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. |
| 12 | Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit. |
| 13 | Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium. |
| 14 | Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. |
| 15 | Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. |
| 16 | Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum : |
| 17 | dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ? |
| 18 | Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ? |
| 19 | ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. |
| 20 | Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ? |
| 21 | Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. |
| 22 | Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt. |
| 23 | In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum, |
| 24 | dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. |
| 25 | Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. |
| 26 | Similiter secundus, et tertius usque ad septimum. |
| 27 | Novissime autem omnium et mulier defuncta est. |
| 28 | In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam. |
| 29 | Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. |
| 30 | In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in cælo. |
| 31 | De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis : |
| 32 | Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium. |
| 33 | Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus. |
| 34 | Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum : |
| 35 | et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum : |
| 36 | Magister, quod est mandatum magnum in lege ? |
| 37 | Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. |
| 38 | Hoc est maximum, et primum mandatum. |
| 39 | Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum. |
| 40 | In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ. |
| 41 | Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus, |
| 42 | dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David. |
| 43 | Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens : |
| 44 | Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ? |
| 45 | Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ? |
| 46 | Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. |