Matthew 23
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, |
| 2 | dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi. |
| 3 | Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt. |
| 4 | Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere. |
| 5 | Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. |
| 6 | Amant autem primos recubitus in cnis, et primas cathedras in synagogis, |
| 7 | et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. |
| 8 | Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. |
| 9 | Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in cælis est. |
| 10 | Nec vocemini magistri : quia magister vester unus est, Christus. |
| 11 | Qui major est vestrum, erit minister vester. |
| 12 | Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur. |
| 13 | Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare. |
| 14 | Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium. |
| 15 | Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. |
| 16 | Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet. |
| 17 | Stulti et cæci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ? |
| 18 | Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet. |
| 19 | Cæci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ? |
| 20 | Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt. |
| 21 | Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso : |
| 22 | et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum. |
| 23 | Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere. |
| 24 | Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. |
| 25 | Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia ! |
| 26 | Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum. |
| 27 | Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia ! |
| 28 | Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. |
| 29 | Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, |
| 30 | et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum ! |
| 31 | itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. |
| 32 | Et vos implete mensuram patrum vestrorum. |
| 33 | Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ ? |
| 34 | Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem : |
| 35 | ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. |
| 36 | Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam. |
| 37 | Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ? |
| 38 | Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. |
| 39 | Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus, qui venit in nomine Domini. |