Matthew 24
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi. |
| 2 | Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. |
| 3 | Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi ? |
| 4 | Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat : |
| 5 | multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent. |
| 6 | Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis : |
| 7 | consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca : |
| 8 | hæc autem omnia initia sunt dolorum. |
| 9 | Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. |
| 10 | Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. |
| 11 | Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos. |
| 12 | Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum : |
| 13 | qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. |
| 14 | Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio. |
| 15 | Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat : |
| 16 | tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes : |
| 17 | et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua : |
| 18 | et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. |
| 19 | Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! |
| 20 | Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato : |
| 21 | erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. |
| 22 | Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi. |
| 23 | Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere. |
| 24 | Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. |
| 25 | Ecce prædixi vobis. |
| 26 | Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere. |
| 27 | Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis. |
| 28 | Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ. |
| 29 | Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur : |
| 30 | et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate. |
| 31 | Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum. |
| 32 | Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas : |
| 33 | ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis. |
| 34 | Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant. |
| 35 | Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. |
| 36 | De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater. |
| 37 | Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis : |
| 38 | sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam, |
| 39 | et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis. |
| 40 | Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur. |
| 41 | Duæ molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur. |
| 42 | Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. |
| 43 | Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. |
| 44 | Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est. |
| 45 | Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ? |
| 46 | Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. |
| 47 | Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. |
| 48 | Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire : |
| 49 | et cperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis : |
| 50 | veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat : |
| 51 | et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium. |