Matthew 26
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis : |
| 2 | Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. |
| 3 | Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas : |
| 4 | et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. |
| 5 | Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. |
| 6 | Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, |
| 7 | accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. |
| 8 | Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc ? |
| 9 | potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. |
| 10 | Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me. |
| 11 | Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis. |
| 12 | Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. |
| 13 | Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. |
| 14 | Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum : |
| 15 | et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos. |
| 16 | Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet. |
| 17 | Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ? |
| 18 | At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. |
| 19 | Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. |
| 20 | Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. |
| 21 | Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. |
| 22 | Et contristati valde, cperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ? |
| 23 | At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. |
| 24 | Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. |
| 25 | Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti. |
| 26 | Cnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum. |
| 27 | Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes. |
| 28 | Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. |
| 29 | Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. |
| 30 | Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. |
| 31 | Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. |
| 32 | Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam. |
| 33 | Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. |
| 34 | Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. |
| 35 | Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. |
| 36 | Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem. |
| 37 | Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cpit contristari et mstus esse. |
| 38 | Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum. |
| 39 | Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. |
| 40 | Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ? |
| 41 | Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. |
| 42 | Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. |
| 43 | Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati. |
| 44 | Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. |
| 45 | Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. |
| 46 | Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet. |
| 47 | Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. |
| 48 | Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. |
| 49 | Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatus est eum. |
| 50 | Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. |
| 51 | Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus. |
| 52 | Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. |
| 53 | An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ? |
| 54 | Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri ? |
| 55 | In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. |
| 56 | Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. |
| 57 | At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant. |
| 58 | Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. |
| 59 | Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent : |
| 60 | et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, |
| 61 | et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. |
| 62 | Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur ? |
| 63 | Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. |
| 64 | Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. |
| 65 | Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam : |
| 66 | quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis. |
| 67 | Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, |
| 68 | dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ? |
| 69 | Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras. |
| 70 | At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis. |
| 71 | Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno. |
| 72 | Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem. |
| 73 | Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit. |
| 74 | Tunc cpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. |
| 75 | Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare. |