Matthew 27
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. |
| 2 | Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi. |
| 3 | Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, |
| 4 | dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris. |
| 5 | Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se suspendit. |
| 6 | Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est. |
| 7 | Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. |
| 8 | Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem. |
| 9 | Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël : |
| 10 | et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. |
| 11 | Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens : Tu es rex Judæorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis. |
| 12 | Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. |
| 13 | Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ? |
| 14 | Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer. |
| 15 | Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent : |
| 16 | habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. |
| 17 | Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ? |
| 18 | Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. |
| 19 | Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum. |
| 20 | Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. |
| 21 | Respondens autem præses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam. |
| 22 | Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ? |
| 23 | Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis præses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur. |
| 24 | Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis. |
| 25 | Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. |
| 26 | Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. |
| 27 | Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem : |
| 28 | et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, |
| 29 | et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judæorum. |
| 30 | Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. |
| 31 | Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent. |
| 32 | Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. |
| 33 | Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus. |
| 34 | Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. |
| 35 | Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. |
| 36 | Et sedentes servabant eum. |
| 37 | Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judæorum. |
| 38 | Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris. |
| 39 | Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, |
| 40 | et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce. |
| 41 | Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant : |
| 42 | Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei : |
| 43 | confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum. |
| 44 | Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. |
| 45 | A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. |
| 46 | Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? |
| 47 | Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste. |
| 48 | Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. |
| 49 | Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. |
| 50 | Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. |
| 51 | Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petræ scissæ sunt, |
| 52 | et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. |
| 53 | Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. |
| 54 | Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste. |
| 55 | Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei : |
| 56 | inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi. |
| 57 | Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu : |
| 58 | hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. |
| 59 | Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda, |
| 60 | et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. |
| 61 | Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. |
| 62 | Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum, |
| 63 | dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam. |
| 64 | Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore. |
| 65 | Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. |
| 66 | Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus. |