Matthew 28
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. |
| 2 | Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum : |
| 3 | erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix. |
| 4 | Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. |
| 5 | Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis. |
| 6 | Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. |
| 7 | Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis. |
| 8 | Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. |
| 9 | Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. |
| 10 | Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ; ibi me videbunt. |
| 11 | Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. |
| 12 | Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, |
| 13 | dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. |
| 14 | Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. |
| 15 | At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem. |
| 16 | Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus. |
| 17 | Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt. |
| 18 | Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra : |
| 19 | euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti : |
| 20 | docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. |